BENEFICIARII

BENEFICIARII
BENEFICIARII
Festo dicuntur, qui vacationem munerum habebant, beneficio, adeoque munificibus opponuntur. Hinc in
veterib. Monumentis, Beneficiarii Praesidum, Praefectorum, Consulum, Proconsulum, et Legatorum Tribunorumque, inter quos Beneficiarii Tribunorum occutrunt frequentissime, quô nomine Vegetius illos ait dictos, qui beneficiô Tribuni promovebantur. Sueton. in Tiberio c. 12. Venit etiam in sulpicionem per quendam beneficii sui Centurionem etc. Quia autem persaepe improbi Magistratus per istos scelera sua patrabant et concussiones exercobaut, ideo a Tertulliano Beneficiarios Curiosis, Tabernatiis, Laniis, Furibus Balnearum, Aleonibus et Lenonibus accenseri vult Casaubon. a Iustinano quoque Novellâ 13. inter Praefecti Vigilum Ministros rapinis suis notos, Βενεφικιαλίους nominari ait. Sed negat id a Tertulliano fieri Salmaf. locus sic habet l. de Fuga in Persecut. Nescio dolendum, an erubescendum, sit, cum in matricibus Beneficiariorum et Curiosorum, inter tabernarios et lanios et fures balnearum et aleones et lenones, Christiani quoque vectigales continentur. Ubi certe Beneficiarii et Curiosi simul nominantur, sed reliquis non accensentur. Imo dolendum, ait Scriptor Afer, quod in matricibus Beneficiariorum et Curiosorum, una cum tabernariis coeterisque id genus Christiani vectigales recenseantur. Simul autem Beneficiarios et Curiosos ponit Tertullianus, quod iis exigendorum vectigalium cura incumberet: ideo enim in eorum matricibus Christiani vectigales eontinebantor. Neque hoc dolet, quod Christiani vectigales in libris censualibus Beneficiariorum conrinerentur; sed quod, tamquam impurae vitae homines, impuris accenserentur et improbitatis notae hominibus, ut lenonibus, aleonibus etc. Fuisse vero Beneficiarios in officio Ratioalis, quibus exhibitio cursus publici et primipili necesstas iniungeretur, habemus Cod. Theodos. de cohort. princip. cornic. et primip. Beneficiarii vel Officiales Rationalis etc. sed et in aliorum Praesidum Praefectorumque officiis Beneficiarii apparebant. Ex diviersis autem officiis mittebantur, qui cursum publicum exhiberent, qui vectigalia exigerent, et pastum primipili curatent, ut Stationarii, Curiosi, Beneficiarii, Primipilarii, Cornicularii, Principes et id genus coeteri. Eorundem Beneficiariorum operâ et ministeriô, in reis quoque conquirendis et exhibendis, utebantur Magistratus. Sic enim in Edicto Maximini apud Eusebium, de Christianis: Ὅμως ἵνα μήτε ὑπὸ τῶ Βενεφικιαλίων, μήτε ὐπ᾿ ἄλλαν τῶ τυχόντων ὕβρεις, μήτε σεισμὸς ὑπο μένειν, ἀκόλουθον ενόμισα καὶ τούτοισ τοῖς γράμμασι τὴν σηνςτιβαρότητα ὑπο μνῆσαι. Ubi qui Beneficiales dicuntur, in altero eiusdem Maximini Edicto Officiales, appellantur etc. Vide Salmas. Not. ad Spartian. in Hadriano, c. 2. et infra Officialis. Quia vero Centuriones, Tribuni, Duces emolumenta a militibus, quibus vacationem munerum vendere consuevêre, accipiebant, prohibuêre id boni Principes et Centurionibus vacationes annuas e fisco solvendas constituêre; quod ab Ochone Imperatore primum factum Tacitus memorat laudatque Histor. l. 1. De Tribunis res variavit. Hadrianus, ne quid a militibus acciperent, cavit. Alii item post eum Principes in Tribunos severe vindicârunt, qui aliquid per stellaturam a militibus accepissent. Non hoc tamen perpetuum, nec sub omnibus Principibus obtinuit. Quis enim dubitat, quin et vacationes vendiderint militibus Tribuni et commeatus pecuniamque eô nomine aut annonam ab iis acceperint? Hinc passim, ut diximus, Beneficiarii
Tribunorum in veterib. Inser. Ut enim aliquem commeatalem ex militibus facerent, h. c. commeatum illis darent, pecuniam ab co auferebant: quod prohibuit Iustinianus Cod. de offic. P. P. Africae l. 2. Post quem Anastasius quoque, ne Tribunis liceret commeatales milites facere, Lege cavit, quae legitur Cod. de erog. milit. ann. unde plane constat, Tribunos ex commeatibus, quos militibus dabant, solitos fuisse quaestum facere, etc. Vide eundem ad cund. spartian. ibid. Paulo post: qui Beneficiarios istiusmodi Tribunorum. una cum Draconariis, Imaginiferis, Vexillariis, Corniculariis, Ducenariis, inter principales milites fuisse, addit ad Vopisc. in Probo, c. 6. Item ad Solin. p. 547. et 548. ubi Beneficiarios Tribunorum ac Centurionum, a galeae parasemo, in Militia antiqua Rom. Cornicularios quoque appellatos esse refert, utpote qui exempti gregariorum turbae, insignitas galeas corniculis vel corniculô, i. e. apice, gestarent. Certe honoratos milites hâc maxime parte insignes, Lucanus indigitat, l. 7. v. 585.
Illic plebeiâ contectus casside vultus,
Ignotusque hosti, quod ferrum Brute tenebas!
Ubi plebeia cassis, quae insigni caret, ἄφαλον Graeci voeant. Et visitur in lapide antiquo provinc. Narbonensis, miles legionatius, galeam tenens, in qua coruna gemina recurva pro insigni habentur etc. Qua de re vide plura infra ubi de Corniculariis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • BENEFICIARI — beneficiarii …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • BENEFICIARIPROCAUG — beneficiarii procuratoris Augusti …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • BFLEG — beneficiarii legati, beneficiario legati, beneficiario legionis, beneficiarius legati …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Kastell Obernburg — Alternativname Nemaninga (nur im örtlichen Sprachgebrauch, ohne wissenschaftliche Grundlage)[A 1] Limes ORL 35 (RLK) Strecke (RLK) Obergermanischer Limes …   Deutsch Wikipedia

  • OFFICIALIS — Minister seu Apparitor Magistratuum; Paulus l. 5. sent. C. de Fisc. Advoc. Gloss. Graec. Lat. Ταξιωτὴς, Apparitor, Ossicialis. Spartian. in Caracalla, c. 6. Non ignorantibus Martiô Agrippâ, qui classi praeerat et praeterea plerisque Officialium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Beneficiarier — Beneficiarius Rekonstruktion Die Benefiziarier (seltener und vor allem in der älteren Literatur auch Beneficiarier; lat.: beneficiarius, Plural beneficiarii; vom Lat. beneficium, Plural beneficia: „Vorteil, Wohltat“) waren eine Art Straßenpolizei …   Deutsch Wikipedia

  • Benefiziarierstation — Beneficiarius Rekonstruktion Die Benefiziarier (seltener und vor allem in der älteren Literatur auch Beneficiarier; lat.: beneficiarius, Plural beneficiarii; vom Lat. beneficium, Plural beneficia: „Vorteil, Wohltat“) waren eine Art Straßenpolizei …   Deutsch Wikipedia

  • Benefiziarier — Kleidung eines Benefiziariers (Rekonstruktion; Deutsches Zollmuseum Hamburg) Die Benefiziarier (auch Beneficiarier; lat. beneficiarius von Lat. beneficium, dt. „Vorteil, Wohltat“) dienten entweder in einer Legion als Sekretäre oder waren… …   Deutsch Wikipedia

  • Obernburg — a.Main …   Wikipedia

  • Капитул церковный — Капитул (Capitulum) в римско католич. церкви коллегия духовных лиц, состоящая при епископе и его кафедре. В VIII в. во Франции общежитие клириков кафедральной церкви получило название кафедрального К., а общежития клириков др. церквей… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”